Tort a vers mei ma dama! [95] lyrics
Tort a vers mei ma dama! [95] lyrics
Cur suspectum me tenet domina?
cur tam torva sunt in me lumina?
testor celum celique numina:
que veretur, non novi crimina!
Refl.
Tort a vers mei ma dama!
Celum prius candebit messibus,
feret aer ulmos cum vitibus,
dabit mare feras venantibus,
quam Sodome me iungam civibus!
Refl.
Tort a vers mei ma dama!
Licet multa tyrannus spondeat
et me gravis paupertas urgeat,
non sum tamen, cui plus placeat
id, quod prosit, quam quod conveniat.
Refl.
Tort a vers mei ma dama!
Naturali contentus Venere
non didici pati, sed agere.
malo mundus et pauper vivere
quam pollutus dives existere.
Refl.
Tort a vers mei ma dama!
Pura semper ab hac infamia
nostra fuit minor Britannia.
ha peream, quam per me patria
sordis huius sumat initia!
Refl.
Tort a vers mei ma dama!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria
See more