Ianus annum circinat [56] lyrics
Ianus annum circinat [56] lyrics
1.
Ianus annum circinat,
ver estatem nuntiat
calcat Phebus ungula,
dum in Taurum flectitur,
Arietis repagula.
Refl.
Amor cuncta superat,
Amor dura terebrat.
2.
Procul sint omnia
tristia!
dulcia
gaudia
sollemnizent Veneris gymnasia!
decet iocundari,
quos militare contigit
Dioneo lari.
Refl.
Amor cuncta superat,
Amor dura terebrat.
3.
Dum alumnus Palladis
Cytheree scolam
introissem, inter multas
bene cultas
vidi unam solam
facie
Tyndaridi
ac Veneri
secundam,
plenam elegantie
et magis pudibundam.
Refl.
Amor cuncta superat,
Amor dura terebrat.
4.
Differentem omnibus
amo differenter.
novus ignis in me furit
et adurit
indeficienter.
nulla magis nobilis,
habilis,
pulchra vel amabilis,
nulla minus mobilis,
instabilis,
infronita reperitur
vel fide mutabilis.
eius letum vivere
est meum delectari.
diligi si merear,
hoc meum est beari.
Refl.
Vincit Amor omnia,
regit Amor omnia.
5.
Parce, puer, puero!
fave, Venus, tenero,
ignem movens,
ignem fovens,
ne mori sit, quod vixero,
nec sit ut Daphnes Phebo,
cui me ipsum dedo!
olim tiro Palladis
nunc tuo iuri cedo.
Refl.
Vincit Amor omnia,
regit Amor omnia.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria