Veneris vincula [106] lyrics
Veneris vincula [106] lyrics
Veneris vincula
vinctus sustineo.
pereant iacula,
quibus sic pereo!
fixus sum aureo,
figitur plumbeo
florens virguncula,
unde scintillula
salit, de stipula
qua totus ardeo.
Flora, iam noveris,
quod sim sollicitus!
tui spes muneris
michi fit exitus.
nam tibi deditus
michi sum perditus.
mollis in asperis,
cecus plus ceteris
ad iubar sideris
tui sum territus.
Venus amplectitur
nigros et niveos;
sepe traducitur
preter idoneos.
mores nunc aureos,
nunc habet ferreos.
amans dum fallitur,
amor subvertitur;
merito dicitur
metamorphoseos.
Amor mutabilis
marcidus areat!
verax et habilis
floreus maneat!
amans sic palleat,
voto dum studeat:
plus est amabilis.
ergo sit similis
animi vigilis:
hoc signum teneat!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria
See more