Tempus accedit floridum [114] lyrics
Tempus accedit floridum [114] lyrics
Tempus accedit floridum,
hiems discedit temere;
omne, quod fuit aridum,
germen suum vult gignere.
quamdiu modo vixeris,
semper letare, iuvenis, quia nescis, cum deperis!
Prata iam rident omnia,
est dulce flores carpere;
sed nox donat his somnia,
qui semper vellent ludere.
ve, ve, miser quid faciam?
Venus, michi subvenias! tuam iam colo gratiam.
Plangit cor meum misere,
quia caret solacio;
si velles, hoc cognoscere
bene posses, ut sentio.
o tu virgo pulcherrima,
si non audis me miserum, michi mors est asperrima!
Dulcis appares omnibus,
sed es michi dulcissima;
tu pre cunctis virginibus
incedis ut castissima.
† o tu mitis considera!
† nam pro te gemitus passus sum et suspiria.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria
See more