Nulli beneficium [36] lyrics
Nulli beneficium [36] lyrics
1a.
Nulli beneficium
iuste penitudinis
amputatur,
nulli maius vitium
quam ingratitudinis
imputatur.
ergo, presul confitens,
esto vere penitens,
quia nil confessio
lavat, cui contritio
denegatur.
1b.
Si confessus fueris
ore, fit confessio
ad salutem,
corde si contereris;
animi contritio
dat virtutem,
ut salutem habeas;
ut virtutem teneas,
relictis prioribus
tuam orna moribus
iuventutem.
2a.
Virtute, non sanguine
decet niti;
sub honorum culmine
corde miti
foveas innoxium;
reprime flagitium
superbi et impii;
supremi iudicii
memor iuste iudica,
predicans non claudica.
2b.
Tuum sit contemnere
contemnentes
et fovere munere
nil habentes.
relevato debiles
et exaltes bumiles.
in te sit humilitas,
cui mixta sit gravitas,
ut lene corripias
et serene lenias.
3a.
Cui magis committitur,
ab eo plus exigitur.
quid Domino retribuis
pro tot, que tibi tribuit,
quod lac et lanam eruis
gregis, cuius constituit
te pastorem?
sed cave ne, cum venerit,
te districte tunc conterat
ut raptorem!
districtus iudex aderit;
nunc sustinens considerat
peccatorem.
3b.
Cum subiectis ne pereas,
exempla prava timeas
in subiectos transfundere;
nam quanto gradus altior
cum graviori pendere,
tanto labenti gravior
lapsus datur.
ne desperes, si criminis
in latens precipitium
pes labatur,
nam iuste penitudinis
nemini beneficium
amputatur.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De ammonitione prelatorum