O varium [14] lyrics
O varium [14] lyrics
1.
O varium
Fortune lubricum,
dans dubium
tribunal iudicum,
non modicum
paras huic premium,
quem colere
tua vult gratia
et petere
rote sublimia,
dans dubia
tamen, prepostere
de stercore
pauperem erigens,
de rhetore
consulem eligens.
2.
Edificat
Fortuna, diruit;
nunc abdicat,
quos prius coluit;
quos noluit,
iterum vendicat
hec opera
sibi contraria,
dans munera
nimis labilia;
mobilia
sunt Sortis federa,
que debiles
ditans nobilitat
et nobiles
premens debilitat.
3.
Quid Dario
regnasse profuit?
Pompeïo
quid Roma tribuit?
Succubuit?
uterque gladio.
eligere
media tutius
quam petere
rote sublimius
et gravius
a summo ruere:
fit gravior
lapsus a prosperis
et durior
ab ipsis asperis.
4.
Subsidio
Fortune labilis
cur prelio
Troia tunc nobilis,
nunc flebilis
ruit incendio?
quis sanguinis
Romani gratiam,
quis nominis
Greci facundiam,
quis gloriam
fregit Carthaginis?
Sors lubrica,
que dedit, abstulit;
hec unica
que fovit, perculit.
5.
Nil gratius
Fortune gratia,
nil dulcius
est inter dulcia
quam gloria,
si staret longius.
sed labitur
ut olus marcidum
et sequitur
agrum nunc floridum,
quem aridum
cras cernes. igitur
improprium
non edo canticum:
o varium
Fortune lubricum.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De avaritia