Roma, tenens morem [45] lyrics
Roma, tenens morem [45] lyrics
ca. 1180
I.
Roma, tenens morem nondum satiata priorem
Donas donanti, parcis tibi participanti;
Sed miser immunis censetur, eum quia punis.
«Accipe» «sume» «cape» tria sunt gratissima pape;
«Nil do» «nil presto» nequeunt succurrere mesto.
Non est Romanis cure legatus inanis.
Si dederis marcas et eis impleveris arcas,
Pena solveris, quacumque ligatus haberis.
Ergo non nosco, quamvis cognoscere posco,
In quo papalis res distet et imperialis:
Rex capit argentum, marcarum milia centum;
Et facit illud idem paparum curia pridem.
Rex capit audenter, sed domnus papa latenter.
Ergo pari pena rapientes sic aliena
Condemnabuntur, quia Simonis acta secuntur.
II.
Curia Romana non curat ovem sine lana.
III.
Roma manus rodit, quos rodere non valet, odit.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De ammonitione prelatorum
See more