Quod spiritu David precinuit [48] lyrics
Quod spiritu David precinuit [48] lyrics
1.
Quod spiritu David precinuit,
nunc exposuit
nobis Deus, et sic innotuit.
Sarracenus sepulcrum polluit,
quo recubuit,
qui pro nobis crucifixus fuit.
quantum nobis in hoc condoluit,
quantum nobis propitius fuit,
dum sic voluit
mortem pati cruce, nec meruit!
Refl.
Exsurgat Deus!
2.
Et dissipet hostes, quos habuit,
postquam prebuit
Sarracenis locum, quo iacuit,
quia nobis propitius fuit,
dum sic voluit
mortem pati cruce, nec meruit!
duo ligna diu non habuit
Sarreptina, quibus ut caruit,
semper doluit
et dolebit, dum rehabuerit.
Refl.
Exsurgat Deus!
3.
Sunamitis clamat pro filio,
qui occubuit,
nec Giezi sanare potuit;
Heliseus nisi met venerit,
non surrexerit,
et os ori recte coniunxerit.
Heliseus nisi nunc venerit,
ni peccata compassus tulerit,
non habuerit
ecclesia crucem, qua caruit.
Refl.
Exsurgat Deus!
4.
Et adiuvet in hoc exercitu
quos signaverit
signo crucis, qua nos redemerit!
iam venie tempus advenerit,
quo potuerit
se salvare, qui crucem ceperit.
nunc videat quisque, quid fecerit,
quibus et quot Deum offenderit!
quod si viderit
et se signet, his solutus erit.
Refl.
Exsurgat Deus!
5.
Exsurrexit! et nos assurgere
ei propere
iam tenemur atque succurrere.
Ierusalem voluit perdere,
ut hoc opere
sic possemus culpas diluere.
nam si vellet, hostes destruere
absque nobis et terram solvere
posset propere,
cum sibi nil possit resistere.
Refl.
Exsurgat Deus!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De cruce signatis