O comes amoris, dolor [111] lyrics
O comes amoris, dolor [111] lyrics
O comes amoris, dolor,
cuius mala male solor,
an habes remedium?
dolor urget me, nec mirum,
quem a predilecta dirum,
en, vocat exilium,
cuius laus est singularis,
pro qua non curasset Paris
Helene consortium.
Sed quid queror me remotum
illi esse, que devotum
me fastidit hominem,
cuius nomen tam verendum,
quod nec michi presumendum
est, ut eam nominem?
ob quam causam mei mali
me frequenter vultu tali
respicit, quo neminem.
Ergo solus solam amo,
cuius captus sum ab hamo,
nec vicem reciprocat.
quam enutrit vallis quedam,
quam ut paradisum credam,
in qua pius collocat
hanc creator creaturam,
vultu claram, mente puram,
quam cor meum invocat.
Gaude, vallis insignita,
vallis rosis redimita,
vallis, flos convallium,
inter valles vallis una,
quam collaudat sol et luna,
dulcis cantus avium!
te collaudat philomena,
vallis dulcis et amena,
mestis dans solicium!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria