Masters of War [Latin translation]
Masters of War [Latin translation]
Huc venite, domini bellatores,
vos, qui bellica tormenta fabricamini
atque mortiferas aëronaves
atque omnis speciei pyrobolos
vos, qui muris occultamini,
vos, qui sub scriptoria latetis
hoc tantum volo, ut sciatis
me videre posse per vestras personas
Vos, qui nihil umquam fecistis
nisi construere ad destruendum,
vos orbe meo terrarum luditis
tamquam si esset crepundia vestra
atque mihi in manus balistam
ponitis latentes igniferam
et fugam versis tergis capitis
rapidis pyrobolis pervolantibus
Ut Iudas tempore antiquo
mendacia capitis fraudesque,
mihi persuadere totius orbis
bellum vinci posse vultis
sed per oculos vestros video
atque per cerebrum vestrum
sicut in aquam defluentem
video ad cloacam
Tela ignivoma quibus aliis
pugnandum erit aptatis,
postea mortuorum augescentem
rationem in otio percensetis
bene obtecti in castris vestris
dum puerorum cruor effluit
e corporum vulneribus
lutoque admiscitur in humum
Nequissimus terror
effecistis ut diffunderetur,
terror humanam
progeniem pariendi.
Meo puero cum minemini
sine nomine et non nato,
ut fluat sanguis in venis
vestris digni non estis.
Quis ego sum, ut loquar
sine facultate ac licentia?
Me esse puerum vitae
valde inexpertum dicetis.
Sed hoc tantum bene scio
etiamsi minor sim natu:
hoc scio, scelera vestra
Iuppiter adeo non condonaturum.
Ex vobis hoc tantum requiram:
pretiosissima censetisne vestra
pecunia ad emercandam
caelestium misericordiam uti?
Sed invenietis cum portorium
ad Tartarum vobis sit dandum
omnes divitias a vobis coactas
ad animam redimendam non iuvaturas.
Et spes me tenet vos morituros,
de morte vestra spero quam primum.
Vobis in funus prodibo
in vespertina maligna luce,
aspiciens corpora vestra
spoliata contegi sepulchro,
sedens in tumulo donec certus
sim de morte vestra.
- Artist:Bob Dylan
- Album:The Freewheelin' Bob Dylan (1963)