In huius mundi domo [39a] lyrics
In huius mundi domo [39a] lyrics
1.
In huius mundi domo
miser qui vivis homo,
quod cinis es, memento:
transibis in momento.
post carnem cinis eris
atque morte teneris.
cinis et origo.
sit tibi formido,
cum spiritus cadit
et ad Dominum vadit,
qui eum dedit.
miser, qui hoc non credit.
2.
Vanitatum vanitas
et omnia vanitas!
est animalis homo
in huius mundi domo.
cuncta, que sub sole,
assimilantur mole,
nam omnia volvuntur,
quedam dissolvuntur,
quedam ad vitam crescunt
et omnia decrescunt.
sed spiritalis homo
Dei regnat in domo.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De ammonitione prelatorum
See more