Est modus in verbis [20] lyrics
Est modus in verbis [20] lyrics
I.
Est modus in verbis, duo sunt contraria verba:
«Do das» et «teneo» contendunt lite superba.
Per «do das» largi conantur semper amari,
Set «teneo tenui» miseri potiuntur avari.
II.
Sicut in omne quod est mensuram ponere prodest,
Sic sine mensura non stabit regia cura.
III.
Virtus est medium vitiorum utrimque reductum,
Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
Virtus pro vitio crimina sepe tulit.
Horatius, Ep. 1,18,9
Ovidius, Remedia 323/24
IV.
Dum stultus vitat vitia, in contraria currit;
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra.
Horatius, Sat. 1, 2, 24
Juvenalis 14, 109
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina moralia et satirica. De avaritia
See more