De Phyllide et Flora [92] lyrics

Songs   2024-11-29 11:17:02

De Phyllide et Flora [92] lyrics

Anni parte florida, celo puriore,

picto terre gremio vario colore,

dum fugaret sidera nuntius Aurore,

liquit somnus oculos Phyllidis et Flore.

Placuit virginibus ire spatiatum,

nam soporem reicit pectus sauciatum;

equis ergo passibus exeunt in pratum,

ut et locus faciat ludum esse gratum.

Eunt ambe virgines et ambe regine,

Phyllis coma libera, Flore compto crine.

non sunt forme virginum, sed forme divine,

et respondent facies luci matutine.

Nec stirpe nec facie nec ornatu viles

et annos et animos habent iuveniles;

sed sunt parum impares et parum hostiles,

nam huic placet clericus et huic placet miles.

Non eis distantia corporis aut oris,

omnia communia sunt intus et foris,

sunt unius habitus et unius moris;

sola differentia modus est amoris.

Susurrabat modicum ventus tempestivus,

locus erat viridi gramine festivus,

et in ipso gramine defluebat rivus

vivus atque garrulo murmure lascivus.

Ad augmentum decoris et caloris minus

fuit secus rivulum spatiosa pinus,

venustata folio, late pandens sinus,

nec intrare poterat calor peregrinus.

Consedere virgines; herba sedem dedit.

Phyllis iuxta rivulum, Flora longe sedit.

et dum sedet utraque, dum in sese redit,

amor corda vulnerat et utramque ledit.

Amor est interius latens et occultus

et corde certissimos elicit singultus;

pallor genas inficit, alternantur vultus,

sed in verecundia furor est sepultus.

Phyilis in suspirio Floram deprehendit,

et hanc de consimili Flora reprehendit;

altera sic alteri mutuo rependit;

tandem morbum detegit et vulnus ostendit.

Ille sermo mutuus multum habet more,

et est quidem series tota de amore;

amor est in animis, amor est in ore.

tandem Phyllis incipit et arridet Flore.

«Miles», inquit, «inclite, mea cura, Paris!

ubi modo militas et ubi moraris?

o vita militie, vita singularis,

sola digna gaudio Dionei laris!»

Dum puella militem recolit amicum,

Flora ridens oculos iacit in obliquum

et in risu loquitur verbum inimicum:

«amas,» inquit, «poteras dicere: mendicum.

Sed quid Alcibiades facit, mea cura,

res creata dignior omni creatura,

quem beavit omnibus gratiis Natura?

o sola felicia clericorum iura!»

Floram Phyllis arguit de sermone duro

et sermone loquitur Floram commoturo;

nam «ecce virgunculam» inquit «corde puro,

cuius pectus nobile servit Epicuro!

Surge, surge, misera, de furore fedo!

solum esse clericum Epicurum credo;

nichil elegantie clerico concedo,

cuius implet latera moles et pinguedo.

A castris Cupidinis cor habet remotum,

qui somnum desiderat et cibum et potum.

o puella nobilis, omnibus est notum,

quod est longe militis ab hoc voto votum.

Solis necessariis miles est contentus,

somno, cibo, potui non vivit intentus;

amor illi prohibet, ne sit somnolentus,

cibus, potus militis amor et iuventus.

Quis amicos copulet nostros loro pari?

lex, natura sineret illos copulari?

meus novit ludere, tuus epulari;

meo semper proprium dare, tuo dari.»

Haurit Flora sanguinem vultu verecundo

et apparet pulchrior in risu secundo,

et tandem eloquio reserat facundo,

quod corde conceperat artibus fecundo.

«Satis», inquit, «libere, Phyllis, es locuta,

multum es eloquio velox et acuta,

sed non efficaciter verum prosecuta,

ut per te prevaleat lilio cicuta.

Dixisti de clerico, quod indulget sibi,

servum somni nominas et potus et cibi.

sic solet ab invido probitas describi;

ecce, parum patere, respondebo tibi.

Tot et tanta, fateor, sunt amici mei,

quod numquam incogitat aliene rei.

celle mellis, olei, Cereris, Lyei,

aurum, gemme, pocula famulantur ei.

In tam dulci copia vite clericalis,

quod non potest aliqua pingi voce talis,

volat et duplicibus Amor plaudit alis,

Amor indeficiens, Amor immortalis.

Sentit tela Veneris et Amoris ictus,

non est tamen clericus macer aut afflictus,

quippe nulla gaudii parte derelictus;

cui respondet animus domine non fictus.

Macer est et pallidus tuus preelectus,

pauper et vix pallio sine pelle tectus,

non sunt artus validi nec robustum pectus;

nam cum causa deficit, deest et effectus.

Turpis est pauperies imminens amanti.

quid prestare poterit miles postulanti?

sed dat multa clericus et ex abundanti;

tante sunt divitie redditusque tanti.»

Flore Phyllis obicit: «multum es perita

in utrisque studiis et utraque vita,

satis probabiliter et pulchre mentita;

sed hec altercatio non quiescet ita.

Cum orbem letificat hora lucis feste,

tunc apparet clericus satis inhoneste,

in tonsura capitis et in atra veste

portans testimonium voluptatis meste.

Non est ullus adeo fatuus aut cecus,

cui non appareat militare decus.

tuus est in otio quasi brutum pecus;

meum terit galea, meum portat equus.

Meus armis dissipat inimicas sedes,

et si forte prelium solus init pedes,

dum tenet Bucephalam suus Ganymedes,

ille me commemorat inter ipsas cedes.

Redit fusis hostibus et pugna confecta

et me sepe respicit galea reiecta.

ex his et ex aliis ratione recta

est vita militie michi preelecta.»

Novit iram Phyllidis et pectus anhelum

et remittit multiplex illi Flora telum.

«frustra», dixit, «loqueris os ponens in celum,

et per acum niteris figere camelum.

Mel pro felle deseris et pro falso verum,

que probas militiam reprobando clerum.

facit amor militem strenuum et ferum?

non! immo pauperies et defectus rerum.

Pulchra Phyllis, utinam sapienter ames

nec veris sententiis amplius reclames!

tuum domat militem et sitis et fames,

quibus mortis petitur et inferni trames.

Multum est calamitas militis attrita,

sors illius dura est et in arto sita,

cuius est in pendulo dubioque vita,

ut habere valeat vite requisita.

Non dicas opprobrium, si cognoscas morem,

vestem nigram clerici, comam breviorem:

habet ista clericus ad summum honorem,

ut sese significet omnibus maiorem.

Universa clerico constat esse prona,

et signum imperii portat in corona.

imperat militibus et largitur dona:

famulante maior est imperans persona.

Otiosum clericum semper esse iuras:

viles spernit operas, fateor, et duras;

sed cum eius animus evolat ad curas,

celi vias dividit et rerum naturas.

Meus est in purpura, tuus in lorica;

tuus est in prelio, meus in lectica,

ubi gesta principum relegit antiqua,

scribit, querit, cogitat totum de amica.

Quid Dione valeat et amoris deus,

primus novit clericus et instruxit meus;

factus est per clericum miles Cythereus.

his est et huiusmodi tuus sermo reus.»

Liquit Flora pariter vocem et certamen

et sibi Cupidinis exigit examen.

Phyllis primum obstrepit, acquiescit tamen,

et probato iudice redeunt per gramen.

Totum in Cupidine certamen est situm;

suum dicunt iudicem verum et peritum,

quia vite noverit utriusque ritum;

et iam sese preparant, ut eant auditum.

Pari forma virgines et pari pudore,

pari voto militant et pari colore:

Phyllis veste candida, Flora bicolore;

mulus vector Phyllidis erat, equus Flore.

Mulus quidem Phyllidis mulus erat unus,

quem creavit, aluit, domuit Neptunus.

hunc post apri rabiem, post Adonis funus

misit pro solacio Cytheree munus.

Pulchre matri Phyllidis et probe regine

illum tandem prebuit Venus Hiberine,

eo quod indulserat opere divine;

ecce Phyllis possidet illum leto fine.

Faciebat nimium virginis persone:

pulcher erat, habilis et stature bone,

qualem esse decuit, quem a regione

tam longinqua miserat Nereus Dione.

Qui de superpositis et de freno querunt,

quod totum argenteum dentes muli terunt,

sciant, quod hec omnia talia fuerunt,

qualia Neptunium munus decuerunt.

Non decore caruit illa Phyllis hora,

sed multum apparuit dives et decora;

et non minus habuit utriusque Flora,

nam equi predivitis freno domat ora.

Equus ille, domitus Pegaseis loris,

multum pulchritudinis habet et valoris,

pictus artificio varii coloris;

nam mixtus nigredini color est oloris.

Forme fuit habilis, etatis primeve,

et respexit paululum tumide, non seve;

cervix fuit ardua, coma sparsa leve,

auris parva, prominens pectus, caput breve.

Dorso pando iacuit virgini sessure

spina, que non senserat aliquid pressure.

pede cavo, tibia recta, largo crure,

totum fuit sonipes studium Nature.

Equo superposita faciebat sella;

ebur enim medium clausit auri cella,

et, cum essent quattuor selle capitella,

venustavit singulum gemma quasi stella.

Multa de preteritis rebus et ignotis

erant mirabilibus ibi sculpta notis;

nuptie Mercurii superis admotis,

fedus, matrimonium, plenitudo dotis.

Nullus ibi locus est vacuus aut planus;

habet plus, quam capiat animus humanus.

solus illa sculpserat, que spectans Vulcanus

vix hoc suas credidit potuisse manus.

Pretermisso clipeo Mulciber Achillis

laboravit phaleras et indulsit illis;

ferraturam pedibus et frenum maxillis

et habenas addidit de sponse capillis.

Sellam texit purpura subinsuta bysso,

quam Minerva, reliquo studio dimisso,

acantho texuerat et flore narcisso

et per tenas margine fimbriavit scisso.

Volant equis pariter due domicelle;

vultus verecundi sunt et gene tenelle.

sic emergunt lilia, sic rose novelle,

sic decurrunt pariter due celo stelle.

Ad Amoris destinant ire paradisum.

dulcis ira commovet utriusque visum;

Phyllis Flore, Phyllidi Flora movet risum.

fert Phyllis accipitrem manu, Flora nisum.

Parvo tractu temporis nemus est inventum.

ad ingressum nemoris murmurat fluentum,

ventus inde redolet myrrham et pigmentum,

audiuntur tympana cithareque centum.

Quicquid potest hominum comprehendi mente,

totum ibi virgines audiunt repente:

vocum differente sunt illic invente,

sonat diatessaron, sonat diapente.

Sonant et mirabili plaudunt harmonia

tympanum, psalterium, lyra, symphonia,

sonant ibi phiale voce valde pia,

et buxus multiplici cantum prodit via.

Sonant omnes avium lingue voce plena:

vox auditur merule dulcis et amena,

corydalus, graculus atque philomena,

que non cessat conqueri de transacta pena.

Instrumento musico, vocibus canoris,

tunc diversi specie contemplata floris,

tunc odoris gratia redundante foris

coniectatur teneri thalamus Amoris.

Virgines introeunt modico timore

et eundo propius crescunt in amore.

sonat queque volucrum proprio rumore,

accenduntur animi vario clamore.

Immortalis fieret ibi manens homo.

arbor ibi quelibet suo gaudet pomo,

vie myrrha, cinnamo flagrant et amomo;

coniectari poterat dominus ex domo.

Vident choros iuvenum et domicellarum,

singulorum corpora corpora stellarum.

capiuntur subito corda puellarum

in tanto miraculo rerum novellarum.

Sistunt equos pariter et descendunt, pene

oblite propositi sono cantilene.

sed auditur iterum cantus philomene,

et statim virginee recalescunt vene.

Circa silve medium locus est occultus,

ubi viget maxime suus deo cultus:

Fauni, Nymphe, Satyri, comitatus multus

tympanizant, concinunt ante dei vultus.

Portant vina manibus et coronas florum;

Bacchus Nymphas instruit et choros Faunorum.

servant pedum ordinem et instrumentorum;

sed Silenus titubat nec psallit in chorum.

Somno vergit senior asino prevectus

et in risus copiam solvit dei pectus.

clamat «vina!» remanet clamor imperfectus:

viam vocis impedit vinum et senectus.

Inter hec aspicitur Cytheree natus:

vultus est sidereus, vertex est pennatus,

arcum leva possidet et sagittas latus;

satis potest conici potens et elatus.

Sceptro puer nititur floribus perplexo,

stillat odor nectaris de capillo pexo.

tres assistunt Gratie digito connexo

et amoris calicem tenent genu flexo.

Appropinquant virgines et adorant tute

deum venerabili cinctum iuventute;

gloriantur numinis in tanta virtute.

quas deus considerans prevenit salute.

Causam vie postulat; aperitur causa,

et laudatur utraque tantum pondus ausa.

ad utramque loquitur: «modo parum pausa,

donec res iudicio reseretur clausa!»

Deus erat; virgines norunt deum esse:

retractari singula non fuit necesse.

equos suos deserunt et quiescunt fesse.

Amor suis imperat, iudicent expresse.

Amor habet iudices, Amor habet iura:

sunt Amoris iudices Usus et Natura;

istis tota data est curie censura,

quoniam preterita sciunt et futura.

Eunt et iustitie ventilant vigorem,

ventilatum retrahunt curie rigorem:

secundum scientiam et secundum morem

ad amorem clericum dicunt aptiorem.

Comprobavit curia dictionem iuris

et teneri voluit etiam futuris.

parum ergo precavent rebus nocituris,

que sequuntur militem et fatentur pluris.

See more
Carmina Burana more
  • country:Germany
  • Languages:Latin, German (Middle High German), German
  • Genre:Folk
  • Official site:http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost13/CarminaBurana/bur_car0.html
  • Wiki:https://en.wikipedia.org/wiki/Carmina_Burana
Carmina Burana Lyrics more
Carmina Burana Featuring Lyrics more
Carmina Burana Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved