Cupido mentem gyrat [60a] lyrics
Cupido mentem gyrat [60a] lyrics
1.
Cupido mentem gyrat
telumque minans vibrat,
Favonius aspirat
nectar, quo venas inflat
2.
Medullitus; id teneris
pergratum est in feminis,
quas alit affabilitas
atque cordis simplicitas.
3a.
Semel, opto, basia
michi quod offerat,
quam sorte de infantia
Natura venustat.
3b.
Post hanc nulla complacet,
quam sic assumpserim,
cum potius amabiles
te propter spreverim.
4a.
Iam odorus
noster torus
demoratur; inscia
4b.
Es optata,
sed vocata
non occurris, intima.
5a.
Gaude, proles regia,
que vite privilegia
gestas! ecce Venerea
collegia
per te floruerunt.
5b.
Si iam detur optio,
tuo quod utar osculo
et membris in crepuscolo
sub otio,
aspera non erunt.
6a.
Matutini sideris
iubar preis,
et lilium
rosaque periere.
6b.
Micat ebur dentium
per labium,
ut Sirium
credat quis enitere.
7.
Si Menalus fatidicus
virginibus
michi det omne fari,
Etna, mons occiduus,
Ponto ferat minas prius,
quam desinat, virgo, tuus
honor laudari.
8.
Amores ergo fidibus
canendi sunt his rudibus,
cibentur ut his fructibus:
stipendium erit Venus,
9.
Furores quando lenit
Venus, que corda ferit.
incitamentum Veneris
fastidium est ceteris.
quod laudis michi titulum
clarumque det obsequium!
10.
Intemerata virginum,
serena respice
et generosa supplicis
iam vota perfice!
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria