Cum vox sanguinis [English translation]

Songs   2024-11-25 18:09:18

Cum vox sanguinis [English translation]

Cum vox sanguinis

Ursule et innocentis turbe eius

ante thronum Dei sonuit,

antiqua prophetia venit

per radicem Mambre

in vera ostensione Trinitatis

et dixit:

Iste sanguis nos tangit,

nunc omnes gaudeamus.

Et postea venit congregatio Agni,

per arietem in spinis pendentem,

et dixit:

Laus sit in Ierusalem,

per ruborem huius sanguinis.

Deinde venit sacrificium vituli,

quod vetus lex ostendebat,

sacrificium laudis circumamicta

varietate,

et que faciem Dei Moysi obnubilabat,

dorsum illi ostendens.

Hoc sunt sacerdotes,

qui per linguas suas Deum ostendunt

et perfecte eum videre non possunt.

Et dixerunt: O nobilissima turba,

virgo ista que in terris Ursula vocatur

in summis Columba nominatur,

quia innocentem turbam ad

se collegit.

O Ecclesia, tu es laudabilis

in ista turba.

Turba magna, quam incombustus rubus

quem Moyses viderat significat,

et quam Deus in prima radice plantaverat

in homine, quem de limo formaverat,

ut sine commixtione

viri viveret,

cum clarissima voce clamavit

in purissimo auro, topazio et saphiro,

circumamicta in auro.

Nunc gaudeant omnes celi,

et omnes populi cum illis ornentur.

Amen.

See more
Hildegard von Bingen more
  • country:Germany
  • Languages:Latin
  • Genre:Poetry, Religious
  • Official site:https://www.heiligenlexikon.de/BiographienH/Hildegard_von_Bingen.html
  • Wiki:https://en.wikipedia.org/wiki/Hildegard_of_Bingen
Hildegard von Bingen Lyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved