Carmen rebelle [42] lyrics

Songs   2024-07-08 00:06:42

Carmen rebelle [42] lyrics

Gualterius de Castillione

(ca. 1135 - ca. 1179)

1.

Utar contra vitia carmine rebelli.

mel proponunt alii, fel supponunt melli,

pectus subest ferreum deaurate pelli

et leonis spolium induunt aselli.

2.

Disputat cum animo facies rebellis,

mel ab ore profluit, mens est plena fellis;

non est totum melleum, quod est instar mellis,

facies est alia pectoris quam pellis.

3.

Vitium in opere, virtus est in ore,

tegunt picem animi niveo colore,

membra dolent singula capitis dolore

et radici consonat ramus in sapore.

4.

Roma mundi caput est, sed nil capit mundum,

quod pendet a capite, totum est immundum;

trahit enim vitium primum in secundum,

et de fundo redolet, quod est iuxta fundum.

5.

Roma capit singulos et res singulorum,

Romanorum curia non est nisi forum.

ibi sunt venalia iura senatorum,

et solvit contraria copia nummorum.

6.

In hoc consistorio si quis causam regat

suam vel alterius, hoc inprimis legat:

nisi det pecuniam, Roma totum negat;

qui plus dat pecunie, melius allegat.

7.

Romani capitulum habent in decretis,

ut petentes audiant manibus repletis.

dabis, aut non dabitur, petunt, quando petis,

qua mensura seminas, et eadem metis.

8.

Munus et petitio currunt passu pari,

opereris munere, si vis operari;

Tullium ne timeas, si velit causari:

Nummus eloquentia gaudet singolari.

9.

Nummis in hac curia non est qui non vacet;

crux placet, rotunditas et albedo placet;

et cum totum placeat et Romanos placet,

ubi nummus loquitur, et lex omnis tacet.

10.

Si quo grandi munere bene pascas manum,

frustra quis obiceret vel Iustinianum

vel Sanctorum canones, quia tamquam vanum

transeunt has paleas et imbursant granum.

11.

Solam avaritiam Rome nevit Parca:

parcit danti munera, parco non est parca,

nummus est pro numine et pro Marco marca,

et est minus celebris ara quam sit arca.

12.

Cum ad papam veneris, habe pro constanti:

non est locus pauperi, soli favet danti,

vel si munus prestitum non sit aliquanti,

respondet: «hec tibia non est michi tanti.»

13.

Papa, si rem tangimus, nomen habet a re:

quicquid habent alii, solus vult papare,

vel si verbum gallicum vis apocopare,

«paies! paies!» dist li mot, si vis impetrare.

14.

Porta querit, chartula querit, bulla querit,

papa querit, etiam cardinalis querit,

omnes querunt, et si des - si quid uni deerit,

totum mare salsum est, tota causa perit.

15.

Das istis, das aliis, addis dona datis,

et cum satis dederis, querunt ultra satis;

o vos burse turgide, Romam veniatis:

Rome viget physica bursis constipatis.

16.

Predantur marsupium singuli paulatim,

magna, maior, maxima preda fit gradatim.

quid irem per singula? colligam summatim:

omnes bursam strangulant, et exspirat statim.

17.

Bursa tamen Tityi iecur imitatur:

fugit res, ut redeat, perit, ut nascatur.

et hoc pacto loculum Roma depredatur,

ut, cum totum dederit, totus impleatur.

18.

Redeunt a curia capite cornuto;

ima tenet Iupiter, celum habet Pluto,

et accedit dignitas animali bruto

tamquam gemma stercori vel pictura luto.

19.

Divites divitibus dant, ut sumant ibi,

et occurrunt munera relative sibi.

lex est ista celebris, quam fecerunt scribi:

«Si tu michi dederis, ego dabo tibi.»

  • Artist:Carmina Burana
  • Album:Carmina moralia et satirica. De ammonitione prelatorum
See more
Carmina Burana more
  • country:Germany
  • Languages:Latin, German (Middle High German), German
  • Genre:Folk
  • Official site:http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost13/CarminaBurana/bur_car0.html
  • Wiki:https://en.wikipedia.org/wiki/Carmina_Burana
Carmina Burana Lyrics more
Carmina Burana Featuring Lyrics more
Carmina Burana Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved