Axe Phebus aureo [71] lyrics
Axe Phebus aureo [71] lyrics
1a.
Axe Phebus aureo
celsiora lustrat
et nitore roseo
radios illustrat.
1b.
Venustata Cybele
facie florente
florem nato Semele
dat Phebo favente.
2a.
Aurarum suavium
gratia iuvante
sonat nemus avium
voce modulante.
2b.
Philomena querule
Terea retractat,
dum canendo merule
carmina coaptat.
3a.
Iam Dionea
leta chorea
sedulo resonat cantibus horum,
3b.
Iamque Dione
iocis, agone
relevat, cruciat corda suorum.
4a.
Me quoque subtrahit illa sopori
invigilareque cogit amori.
4b.
Tela Cupidinis aurea gesto,
igne cremantia corda molesto.
5a.
Quod michi datur,
expaveo,
quodque negatur,
hoc aveo
mente severa.
5b.
Que michi cedit,
hanc caveo;
que non obedit,
huic faveo
sumque re vera
6.
Infelix, seu peream
seu relever per eam.
que cupit, hanc fugio,
que fugit, hanc cupio;
plus renuo debitum,
plus feror in vetitum;
plus licet illibitum,
plus libet illicitum.
7a.
O metuenda
Dione decreta!
o fugienda
venena secreta,
fraude verenda
doloque repleta,
7b.
Docta furoris
in estu punire,
quos dat amoris
amara subire,
plena livoris
urentis et ire!
8a.
Hinc michi metus
abundat,
hinc ora fletus
inundat,
8b.
Hinc michi pallor
in ore
est, quia fallor
amore.
- Artist:Carmina Burana
- Album:Carmina amatoria