Que reste-t-il de nos amours ? [Latin translation]

Songs   2024-11-19 07:45:20

Que reste-t-il de nos amours ? [Latin translation]

Vesperascente die ventus qui ostium pulsat

de mortuis amoribus mihi loquitur

ante deficientem focum.

Vesperascente die autumnalis cantilena

in aedibus vibrat,

antiquosque dies mente agito.

Amorum nostrorum quid remansit?

Gratorum dierum quid remansit?

Imago quaedam1, imago vetus

iuventutis meae.

Amoris notarum quid remansit?

Quid aprilium mensium, quid congressuum?

Memoria quae me persequitur

indesinenter.

Marcidae felicitatis, crinium vento discinctorum,

basiorum subreptorum, somniorum vagorum,

horum omnium quid remanserit

mihi dicite.

Viculus quidam, campanile2 vetus,

ruris conspectus tam bene occultatum,

atque in nubibus cara facies

praeteriti temporis mei.

Verba, dulcia verba quae susurrantur,

purissima blandimenta,

fides in profundo nemoris iurata,

flores quae in codicibus3 invenuntur

cuius odore inebriamini,

omnes avolaverunt. Cur ita?

1. Gallice: "une photo"2. Scio hoc verbum sermoni urbano alienum esse. Quid autem faciam, si Cicero campanas nunquam audiit?3. Flores in voluminibus recondi posse non arbitror.

See more
Charles Trenet more
  • country:France
  • Languages:French
  • Genre:Poetry, Singer-songwriter
  • Official site:http://www.charles-trenet.net/
  • Wiki:https://fr.wikipedia.org/wiki/Charles_Trenet
Charles Trenet Lyrics more
Charles Trenet Featuring Lyrics more
Charles Trenet Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved