Le temps des cathédrales [Latin translation]
Le temps des cathédrales [Latin translation]
Praesens fabula sedem habuit
venustam Lutetiam, anno Domini
millesimo quadringentesimo vicesimo secundo,
amore cupidinibusque referta est.
Nos vero, Artifices ignoti,
tam imaginibus quam metris
hanc vobis narrare conabimur
ut ad posteriora saecula attingat.
Iam advenit tempus sacrarum aedium1,
orbis terrarum novum millennium iniit.
Homines ad stellas ascendere voluerunt,
historiamque suam inscribere
vitro lapidibusque.
Singula quaque lapide, singulo quoque die,
singulo quoque saeculo devote
viderunt turres extolli
quas manibus suis aedificaverant.
Poetae aoedique
carmina amatoria cecinerunt
quibus humano generi
meliores dies futuros promittebant.
Periit tempus sacrarum aedium
Turba barbarorum
ad portas stat.
Istos impios Vandalos admittite:
finis saeculorum nostrorum
ad annum bis millesimum adscripta est.
1. "Cathedrali" adiective tantum utitur, neque ante recentiorem Medium Aevum auditur.
- Artist:Notre-Dame de Paris (Musical)
- Album:Notre-Dame de Paris