Angelus ad Virginem [English translation]
Angelus ad Virginem [English translation]
Angelus ad virginem subintrans in conclave,
Virginis formidinem de mulces inquit, “Ave!
Ave, regina virginum; coeli terraeque Dominum
Concipies et paries inctacta salutem hominum;
Tu porta coeli facta,medela criminum”
“Quomodo conciperem quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem quod firmamente vovi?”
“Spiritus Sancti gratia perfici et haec omnia;
Ne timeas, sed gaudeas, secura
Quod castimonia manebit inter pura Dei potentia.”
Ad haec virgo nobilis respondet inquit ei:
“Ancilla sum humilis omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio, tanti secreti conscio,
Consentiens, et cupiens videre
Factum quod audio; parata sum parere, Dei consilio.”
Eia mater Domini, quae pacem redidisti
Angelis et homini, cum Christum genuisti;
Tuum ex ora filium ut se nobis propitium
Exhibeat, et deleat, peccata:
Prestans auxilium vita frui beata Post hoc exilium.
- Artist:Christmas Carols