O viridissima virga [Neapolitan translation]

Songs   2024-11-26 06:50:58

O viridissima virga [Neapolitan translation]

1. O viridissima virga

ave, que in ventoso flabro sciscitationis

sanctorum prodisti.

2. Cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis,

ave, ave fuit tibi, quia calor solis in te sudavit

sicut odor balsami.

3. Nam in te floruit

pulcher flos qui odorem dedit

omnibus aromatibus que arida erant.

4. Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.

5. Unde celi dederunt rorem super gramen

et omnis terra leta facta est

quoniam viscera ipsius frumentum

protulerunt et quoniam volucres coeli nidos

in ipsa habuerunt.

6. Deinde facta est esca hominibus

et gaudium magnum epulantium.

Unde, o suavis Virgo, in te non deficit ullum gaudium.

7. Hec omnia Eva contempsit.

8. Nunc autem laus sit Altissimo

See more
Hildegard von Bingen more
  • country:Germany
  • Languages:Latin
  • Genre:Poetry, Religious
  • Official site:https://www.heiligenlexikon.de/BiographienH/Hildegard_von_Bingen.html
  • Wiki:https://en.wikipedia.org/wiki/Hildegard_of_Bingen
Hildegard von Bingen Lyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved