O ignee Spiritus [Neapolitan translation]
O ignee Spiritus [Neapolitan translation]
1. O ignee Spiritus, laus tibi sit,
qui in timpanis et citharis
operaris.
2. Mentes hominum de te flagrant
et tabernacula animarum eorum
vires ipsarum continent.
3. Inde voluntas ascendit
et gustum anime tribuit,
et eius lucerna est desiderium.
4. Intellectus te in dulcissimo sono
advocat ac edificia tibi
cum racionalitate parat, que in aureis operibus sudat.
5. Tu autem semper gladium
habes illud abscidere
quod noxiale pomum
per nigerrimum homicidium profert,
6. Quando nebula voluntatem
et desideria tegit,
in quibus anima volat et undique circuit.
7. Sed mens est ligatura voluntatis et desiderii.
8. Cum vero animus se ita erigit,
quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequicie,
tu eum citius in igne comburis cum volueris.
9. Sed et cum racionalitas se per mala opera
ad prona declinat,
tu eam, cum vis, stringis et constringis et reducis
per infusionem experimentorum.
10. Quando autem malum ad te gladium suum
educit, tu illud in cor illius refringis
sicut in primo perdito angelo
fecisti, ubi turrim superbie
illius in infernum deiecisti.
11. Et ibi aliam turrim
in publicanis et peccatoribus elevasti,
qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur.
12. Unde omnes creature
que de te vivunt, te laudant,
quia tu preciosissimum
ungentum es fractis et fetidis vulneribus,
ubi illa in preciosissimas
gemmas convertis.
13. Nunc dignare nos omnes ad te colligere
et ad recta itinera dirigere.
Amen.
- Artist:Hildegard von Bingen