La fille à cent sous [Latin translation]

Songs   2024-11-30 05:31:29

La fille à cent sous [Latin translation]

Tempore quo vivebam in ima miseria,

bibulus, immundus, infamis,

homo quidam me ebriosior pro duobus sestertiis

uxorem suam mihi vendiderat.

Cum in lecto collocatam eam probare volui

stolamque eius evulsi,

me deceptum esse apparuit

dolosa pactione.

"Ossa tua remove, amica, illecebrasque tuas resume,

nam valde macellior es.

Opulenter vivo, haud curo

ossaria amplecti."

"Ad virum redi, servet ille duos sestertios,

causam non inibo."

Illa vero, submissis oculis, mihi respondit:

"Te mallo."

"Haud crassior sum" inquit strictis faucibus,

"Rea tamen non sum..."

Tunc commotus eam in sinu recepi

ut costas eius numerarem.

"Tu, quam pro duobus sestercios habui, dic quo nomine vocaris,

dic nomen tuum familiare."

"Fausta vocor". -- "Euge, Faustula misera,

confortare: te diligo."

Ita acervus iste ossium quem renueram

pro moneta etiam,

in cor meum subrepit, neque pro thesauro

unquam inde exiret.

Tempore quo vivebam in ima miseria,

bibulus, immundus, infamis,

homo quidam me ebriosior pro duobus sestertiis

uxorem suam mihi vendiderat.

See more
Georges Brassens more
  • country:France
  • Languages:French
  • Genre:Singer-songwriter
  • Official site:http://www.georges-brassens.com/
  • Wiki:https://fr.wikipedia.org/wiki/George_Brassens
Georges Brassens Lyrics more
Georges Brassens Featuring Lyrics more
Georges Brassens Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved