À l'ombre du cœur de ma mie [Latin translation]
À l'ombre du cœur de ma mie [Latin translation]
In umbra cordis amicae
avis obdormierat
quadam die, dum illa fingebat
Bellam in Nemore dormientem esse.
Ego vero, flexis genibus,
bonae divae nos servate!
in hoc corde deponere volui
osculum proprii generis.
Tunc infausta avis
clamare coepit "tene furem!"
"tene furem!", "tene occisorem!"
quasi sinum eius aggrederem.
Ob clamorem sturni istius
tumultus magnus surrexit in pago.
Cuncti adiectis patribus suis
statim advolant ut ei succurrant.
Tot rumores tonitruique
veneficia exterruerunt,
bellaque fascinatione deiecta
osculo meo cor reclusit.
Ab eo tempore, soror,
venator factus sum
atque balistam manu gerens
silvas semitasque metior.
- Artist:Georges Brassens
- Album:Le pornographe
See more