Flower of Scotland [Latin translation]

Songs   2024-05-19 03:16:12

Flower of Scotland [Latin translation]

Flos Caledoniae,

quandonam videbimus iterum

pares illorum

qui pugnaverunt perieruntque

pro agello collium valliumque;

atque obices steterunt istis

Eduardi principis superbis agminibus,

eaque repulerunt ad lares

ubi sanius meditarentur.

Denudatae sunt iam colles;

spissae immotaeque iacent

frondes autumnales

supra terram a nobis ablatam,

quam tam strenue tenuerunt

qui obices steterunt istis

Eduardi principis superbis agminibus,

eaque repulerunt ad lares

ubi sanius meditarentur.

Transacti sunt nunc dies illi,

illosque decet manere

res temporis acti.

Nos tamen possumus resurgere

ac iterum esse illa Natio

quae obex stetit istis

Eduardi principis superbis agminibus,

eaque repulerunt ad lares

ubi sanius meditarentur.

See more
The Corries more
  • country:United Kingdom
  • Languages:English, English (Scots)
  • Genre:Folk
  • Official site:http://www.corries.com/
  • Wiki:http://en.wikipedia.org/wiki/The_Corries
The Corries Lyrics more
The Corries Featuring Lyrics more
The Corries Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved