Et Nīl Est! [You're welcome] lyrics
Et Nīl Est! [You're welcome] lyrics
Grātiās agere experīris, cēnseō.
Grātiās?
Et nīl est!
Quid? Nōn, nōn, nōn. Quās ego...?
Nam quārē...? Quid enim...?
Plānē, plānē.
Nempe est quod esse pār est:
portenta tanta cōnspicis stupēns
jamque immemor facta es tuī (et amābilest!).
Jūcunda semper est hūmāna gēns!
Quem vidēs, Māui ille sum;
dumque exōrdior, resūme spīritum!
Nam, sōlis īnstar, sciō esse impār
rēctā nostrum vīsere jubar
Quid tibī plūra? Namque nīl est,
quod caelum, aestum, sōlem dō!
Estō sēcūra: ferre nīl est
mūnuscula ista sēmidīvulō!
Hei!
Prōfer quī caelum ferre potest
tē vāgiente (quī vir hic est),
noctis algōrem
quī raptīs ignibus fugat
(quī vir tē nunc spectat).
Pol!
Phoebōque vīnctō vestrīs (et nīl est!)
papandī lūcem gaudiīs
aurāque captā vestrīs — et nīl est!
tetendī vēla nāvitīs.
Istuc quidem - quid morer tē - nīl est:
sola ēmersaque factaque rūs.
At tū quidem parce - namque nīl est! - HA
supervacāneīs honōribus:
Et nīl est! Et nīl est!
Nunc perpende singula.
Ocelle, vōx sit aperta tibī mea:
omnia tē ēdoceō phaenomena.
Aestus, grāmen, solum
quid nisi nostra crepundia sunt?
Viscera condita vīperea
facta cocos tibi frūgifera.
Quidque restat? Ut mē metuās:
sīs tibi tūta, cavē impediās.
Vidēn haec cutis historiās
monumenta monēre meās?
Omnibus auctor ad īnfera ab altō
hīc miniō miniātus in ignibu' saltō.
Quidquid hoc est, quid plūra? Nīl est,
tibī quod bona tanta ferō.
Estō sēcūra, namque nīl est:
perpende singula. Interim ipse eō.
Dīcitō nunc vicissim "nīl est":
nam nāve tuā egeō,
ut hinc procul vēla dem - et nīl est!
Ūnum invidet nātūra: nōn natō.
Et nīl est! Et nīl est!
Valētō!
- Artist:Non/Disney Fandubs
- Album:You're welcome