Dans l'eau de la claire fontaine [Latin translation]
Dans l'eau de la claire fontaine [Latin translation]
In aquis limpidae fontis
nuda lavabatur;
repentina venti turbo
vestes eius ad nubes iecit.
In angustiis detenta, signum mihi dedit
ut ad ipsam vestiendam quaererem
acervatim folia vineae,
flores lilii floresve aurentiacas.
Ex foliis florum rosarum
aliquod tunicae ei consui;
puella tamen crassior non erat:
rosa unica satis fuit.
Ex pampino vineae
aliquod stolae ei consui;
puella vero ita tenuis erat
ut unicum folium satis fuit.
Bracchia labiaque sua mihi porrexit
quasi ut mihi gratias redderet.
Ita ardenter ea accepi
ut vestibus destituta omnino fuit.
Hic iocus, ut videtur, ingenuae illi placuit,
nam ad fontem saepe
ut nuda lavaretur rediit,
deos deprecans ut ventus fieret.
- Artist:Georges Brassens
See more