A Horse with No Name [Latin translation]

Songs   2024-11-29 04:18:41

A Horse with No Name [Latin translation]

In prima itineris parte

Omnia vitae intuebar.

Erant plantae, aves, saxa et res

Arena, colles et orbes.

Primum quod vidi musca bombans fuit

Et caelum sine ulla nube.

Calor magnus et tellus sicca

Sed aer soni plenus erat.

Eremum transii vectus sine nomine equo

Mihi placuit pluviam nullam pati.

In eremo, tuum nomen recordaris,

Nam nemo adest quin te ullo modo vexet.

Post duos dies sub eremi sole

Pellis mea iam rubebat,

Post tres dies in gaudio illius loci,

Antiqui fluminis alveum vidi.

Et quod narrabat de flumine antea vivo

Me maximopere contristavit.

Eremum transii vectus sine nomine equo,

Mihi placuit pluviam nullam pati.

In eremo, tuum nomen recordaris,

Nam nemo adest quin te ullo modo vexet.

Post novem dies, equum liberavi,

Cum eremus mare factus sit.

Erant plantae, aves, saxa et res,

Arena, colles et orbes.

Sub mari enim vita certe floret

Sed id eremus videtur supra.

Sub urbibus cor terra factum iacet,

Sed homines amorem nullum dabunt.

Eremum transii vectus sine nomine equo

Mihi placuit pluviam nullam pati.

In eremo, tuum nomen recordaris,

Nam nemo adest quin te ullo modo vexet.

  • Artist:America
  • Album:Horse With No Name
See more
America more
  • country:United Kingdom
  • Languages:English
  • Genre:Rock, Pop
  • Official site:http://www.venturahighway.com/
  • Wiki:http://en.wikipedia.org/wiki/America_%28band%29
America Lyrics more
America Featuring Lyrics more
America Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved