O Vis Aeternitatis lyrics
O Vis Aeternitatis lyrics
R. O vis eternitatis
que omnia ordinasti in corde tuo,
per Verbum tuum omnia creata sunt
sicut voluisti,
et ipsum Verbum tuum
induit carnem
in formatione illa
que educta est de Adam.
R. Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.
V. O quam magna est benignitas Salvatoris,
qui omnia liberavit
per incarnationem suam,
quam divinitas exspiravit
sine vinculo peccati.
R. Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.
Gloria Patri et Filio
et Spiritui sancto.
R. Et sic indumenta ipsius
a maximo dolore
abstersa sunt.
- Artist:Hildegard von Bingen
See more