O ignis Spiritus paracliti [Italian translation]
O ignis Spiritus paracliti [Italian translation]
1a. O ignis Spiritus paracliti,
vita vite omnis creature,
sanctus es vivificando formas.
lb. Sanctus es ungendo periculose
fractos, sanctus es tergendo
fetida vulnera.
2a. O spiraculum sanctitatis,
o ignis caritatis,
o dulcis gustus in pectoribus
et infusio cordium in bono odore virtutum.
2b. O fons purissime,
in quo consideratur
quod Deus alienos
colligit et perditos requirit.
3a. O lorica vite et spes compaginis
membrorum omnium
et o cingulum honestatis: salva beatos.
3b. Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico,
et solve ligatos
quos divina vis salvare vult.
4a. O iter fortissimum, quod penetravit
omnia in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis,
tu omnes componis et colligis.
4b. De te nubes fluunt, ether volat,
lapides humorem habent,
aque rivulos educunt,
et terra viriditatem sudat.
5a. Tu etiam semper educis doctos
per inspirationem Sapientie
letificatos.
5b. Unde laus tibi sit, qui es sonus laudis
et gaudium vite, spes et honor fortissimus,
dans premia lucis.
- Artist:Hildegard von Bingen