O Euchari in leta via [English translation]
O Euchari in leta via [English translation]
1a. O Euchari,
in leta via ambulasti
ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
et miracula eius que fecit videndo.
1b. Tu eum perfecte amasti
cum sodales tui exterriti erant,
pro eo quod homines erant,
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.
2a. Tu autem in ardenti amore
plene caritatis
illum amplexus es,
cum manipulos preceptorum eius
ad te collegisti.
2b. O Euchari,
valde beatus fuisti
cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
ubi tu quasi aurora illuminatus es,
et sic fundamentum ecclesie edificasti.
3a. Et in pectore tuo
choruscat dies
in quo tria tabernacula
supra marmoream columpnam
stant in civitate Dei.
3b. Per os tuum Ecclesia ruminat
vetus et novum vinum,
videlicet poculum sanctitatis.
4a. Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis,
ita quod supra montes clamavit
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.
4b. Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba,
ne in cerimoniis Dei deficiat,
sed ut vivens holocaustum
ante altare Dei fiat.
- Artist:Hildegard von Bingen
- Album:The complete Hildegard von Bingen vol. III.