Gaudeamus igitur [De brevitate vitae] [English translation]

Songs   2024-07-05 19:57:20

Gaudeamus igitur [De brevitate vitae] [English translation]

Gaudeamus igitur

iuvenes dum sumus.

Post iucundam iuventutem

post molestam senectutem

nos habebit humus

Ubi sunt qui ante nos

in mundo fuere?

Vadite ad superos

transite in inferos

hos si vis videre.

Vita nostra brevis est

brevi finietur.

Venit mors velociter

rapit nos atrociter

nemini parcetur.

Vivat academia!

Vivant professores!

Vivat membrum quodlibet;

vivant membra quaelibet;

semper sint in flore.

Vivant omnes virgines

faciles, formosae.

Vivant et mulieres

tenerae, amabiles,

bonae, laboriosae.

Vivat et res publica

et qui illam regit.

Vivat nostra civitas,

maecenatum caritas

quae nos hic protegit.

Pereat tristitia,

pereant osores.

Pereat diabolus,

quivis antiburschius

atque irrisores.

See more
Mario Lanza more
  • country:United States
  • Languages:Italian, English, Neapolitan, Latin, Spanish
  • Genre:Opera
  • Official site:http://www.lanzalegend.com/welcome.htm
  • Wiki:http://en.wikipedia.org/wiki/Mario_Lanza
Mario Lanza Lyrics more
Mario Lanza Featuring Lyrics more
Mario Lanza Also Performed Pyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved