Carmen VII, Liber quartus [Polish translation]

Songs   2024-12-29 12:49:39

Carmen VII, Liber quartus [Polish translation]

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis

arboribusque comae;

mutat terra vices, et decrescentia ripas

flumina praetereunt.

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

ducere nuda choros.

lnmortalia ne speres, monet annus et almum

quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,

interitura, simul

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:

nos ubi decidimus

quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,

pulvis et umbra sumus.

Quis scit an adiciant hodiemae crastina summae

tempora di superi?

Cuncta manus avidas fugient heredis, amico

quae dederis animo.

Cum semel occideris et de te splendida Minos

fecerit arbitria,

non, Torquate, genus, non te facundia, non te

restituet pietas.

lnfernis neque enim tenebris Diana pudicum

liberat Hippolytum

nec Lethaea valet Theseus abrumpere cara

vincula Pirithoo.

See more
Quintus Horatius Flaccus more
  • country:
  • Languages:Latin
  • Genre:
  • Official site:
  • Wiki:https://la.wikipedia.org/wiki/Quintus_Horatius_Flaccus
Quintus Horatius Flaccus Lyrics more
Excellent Songs recommendation
Popular Songs
Copyright 2023-2024 - www.lyricf.com All Rights Reserved